Schotland gezonden" href="http://quaker.detainedslut.com/feed//" />
Schotland gezonden
Schotland gezonden
De
Scotta hec relatu digna
invenit. Insulam esse Angliae coniunctam, in septentrionem
portentam, ducenta millia pa
suum longitudp is, quinquaginta
latitudinis habentem; terram frigidam, paucarum frugum feracem,
magna ex zparte arboribus carentem; subterraneum ibi esse lapidem
sulph
reum, quem ignis causa defodiunt; civitates nullos habere
muros, domos magna ex parte sine calce constructas, villarum tecta
de cespitibus facta, ostia rusticana corio boum claudi; vulgus
pauper et incultum carnes et pisces ad saturitatem, panem pro
obsonio commedere; viros statura parvos et audaces, feminas albas et
venustas atque in venerem proclives; basiationes foeminarum minoris
illic esse, quam manus in Italia tractationes.
Vinum non haberi, nisi importatum; equos natura gradarios omnes parvique corporis inveniri, paucis prņ semine servatis reliquos castrari solitos; neque fricari equos ferro aut ligno pecti, neque frenis regi. Ostrea illic maiora, quam in Anglia reperiri, et in his plurimos uniones. Ex Scotta in Flandriam corium, lanam, pisces salsos margaritasque ferri. Nihil Scotos audire libentius, quam vituperationes Anglorum.
Scotiam duplicem dici, alteram cultam, alteram silvestrem agro carentem; silvestres Scotos lingua uti diversa, et arborum cortices nonnunquam habere pro cibo. In Scotta non inveniri lupos; cornicem novam esse, atque iccirco arborem, in qua nidificaverit, regio fisco cedere. Dicere quoque solitus erat Aeneas, priusquam in Scotiam perrexisset, audivisse se arbores ibi esse supra ripam fluminis, quarum poma in terram cadentia marcerent, in aquam dilapsa vivificarentur atque in aves animarentur; at cum eo venisset miraculumque cupidus investigaret, comperisse id mendacii; seu verum est, ultra in Orchades insulas relegatum. Id autem verum esse asserebat: hyemali solstitio - tunc enim illic fuit - diem non ultra quattuor horas in Scotta protendi.
Peractis rebus cum redeundum esset, e vestigio magister navis, qui eum vexerat, ad Aeneam accedens locum redeunti in navi obtulit, quem prius habuerat. Cui Aeneas non tam futuri praescius, quam preteriti periculi memor: ,,Si frustra Neptunnum" - inquit - ,,accusat, qui bis periculum incidit, quid in eum dicere oportet, qui tertio naufragium patitur? Hominum ego, quam maris experiri misericordiam malo" -, dimissoque nauta iter sibi per Angliam delegit. Nec mora, solvens a portu navis in conspectu omnium tempestate vexata collisa et submersa est, magistro, qui rediturus in Flandriam nuptias cum nova sponsa celebraturus erat, et omnibus aliis voragine maris absorptis praeter quattuor, qui arreptis quibusdam tabulis nantes evasere. Tunc se divino nutu beneficioque servatum Aeneas intelligens dissimulato habitu sub specie mercatoris per Scotiam transivit in Angliam.
aEnea naar
Schotland gezondeni Detained
tEnea naar
Schotland gezondenz Slut